I SAMUEL
Chapter 10
I Sa | Vulgate | 10:1 | tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem | |
I Sa | Vulgate | 10:2 | cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo | |
I Sa | Vulgate | 10:3 | cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini | |
I Sa | Vulgate | 10:5 | post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes | |
I Sa | Vulgate | 10:6 | et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium | |
I Sa | Vulgate | 10:7 | quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est | |
I Sa | Vulgate | 10:8 | et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias | |
I Sa | Vulgate | 10:9 | itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa | |
I Sa | Vulgate | 10:10 | veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum | |
I Sa | Vulgate | 10:11 | videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis | |
I Sa | Vulgate | 10:12 | responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas | |
I Sa | Vulgate | 10:14 | dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem | |
I Sa | Vulgate | 10:16 | et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel | |
I Sa | Vulgate | 10:18 | et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos | |
I Sa | Vulgate | 10:19 | vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias | |
I Sa | Vulgate | 10:21 | et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus | |
I Sa | Vulgate | 10:22 | et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi | |
I Sa | Vulgate | 10:23 | cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum | |
I Sa | Vulgate | 10:24 | et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex | |
I Sa | Vulgate | 10:25 | locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam | |
I Sa | Vulgate | 10:26 | sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda | |