I SAMUEL
Chapter 6
I Sa | VulgSist | 6:2 | Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt: | |
I Sa | VulgSist | 6:3 | Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus eius a vobis. | |
I Sa | VulgSist | 6:4 | Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi: | |
I Sa | VulgSist | 6:5 | Iuxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos: quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram. et dabitis Deo Israel gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. | |
I Sa | VulgSist | 6:6 | Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus, et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt? | |
I Sa | VulgSist | 6:7 | Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas foetas, quibus non est impositum iugum, iungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. | |
I Sa | VulgSist | 6:8 | Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea, quae exolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus eius: et dimittite eam ut vadat. | |
I Sa | VulgSist | 6:9 | Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: si autem, minime: sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos, sed casu accidit. | |
I Sa | VulgSist | 6:10 | Fecerunt ergo illi hoc modo: et tollentes duas vaccas, quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. | |
I Sa | VulgSist | 6:11 | Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines anorum. | |
I Sa | VulgSist | 6:12 | Ibant autem in directum vaccae per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapae Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames. | |
I Sa | VulgSist | 6:13 | Porro Bethsamitae metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. | |
I Sa | VulgSist | 6:14 | Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. | |
I Sa | VulgSist | 6:15 | Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam, quae erat iuxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino. | |
I Sa | VulgSist | 6:16 | Et quinque satrapae Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa. | |
I Sa | VulgSist | 6:17 | Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino: Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum: | |
I Sa | VulgSist | 6:18 | et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata, usque ad villam, quae erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illum diem in agro Iosue Bethsamitis. | |
I Sa | VulgSist | 6:19 | Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini: et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. | |
I Sa | VulgSist | 6:20 | Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius? et ad quem ascendet a nobis? | |