II CHRONICLES
Chapter 33
II C | VulgHetz | 33:1 | Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquagintaquinque annis regnavit in Ierusalem. | |
II C | VulgHetz | 33:2 | Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel: | |
II C | VulgHetz | 33:3 | et conversus instauravit excelsa, quæ demolitus fuerat Ezechias pater eius: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. | |
II C | VulgHetz | 33:4 | Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen meum in æternum. | |
II C | VulgHetz | 33:6 | Transireque fecit filios suos per ignem in Vallebenennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores: multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum. | |
II C | VulgHetz | 33:7 | Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium eius, dicens: In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. | |
II C | VulgHetz | 33:8 | Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quæ præcepi eis, cunctamque legem, et ceremonias, atque iudicia per manum Moysi. | |
II C | VulgHetz | 33:9 | Igitur Manasses seduxit Iudam, et habitatores Ierusalem ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel. | |
II C | VulgHetz | 33:11 | Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis, atque compedibus duxerunt in Babylonem. | |
II C | VulgHetz | 33:12 | Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. | |
II C | VulgHetz | 33:13 | Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem eius, reduxitque eum Ierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus. | |
II C | VulgHetz | 33:14 | Post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad Occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis: | |
II C | VulgHetz | 33:15 | et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. | |
II C | VulgHetz | 33:16 | Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: præcepitque Iudæ ut serviret Domino Deo Israel. | |
II C | VulgHetz | 33:18 | Reliqua autem gestorum Manasse: et obsecratio eius ad Deum suum: verba quoque Videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel. | |
II C | VulgHetz | 33:19 | Oratio quoque eius et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam, in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. | |
II C | VulgHetz | 33:20 | Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius eius Amon. | |
II C | VulgHetz | 33:21 | Vigintiduorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. | |
II C | VulgHetz | 33:22 | Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius: et cunctis idolis, quæ Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. | |
II C | VulgHetz | 33:23 | Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater eius: et multo maiora deliquit. | |