Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II C VulgCont 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
II C VulgCont 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
II C VulgCont 1:3  Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
II C VulgCont 1:4  qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
II C VulgCont 1:5  Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.
II C VulgCont 1:6  Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earundem passionum, quas et nos patimur:
II C VulgCont 1:7  ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
II C VulgCont 1:8  Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.
II C VulgCont 1:9  Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos:
II C VulgCont 1:10  qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
II C VulgCont 1:11  adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, eius quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.
II C VulgCont 1:12  Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei: et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.
II C VulgCont 1:13  Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
II C VulgCont 1:14  sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Iesu Christi.
II C VulgCont 1:15  Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis:
II C VulgCont 1:16  et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudæam.
II C VulgCont 1:17  Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me EST, et NON?
II C VulgCont 1:18  Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo EST, et NON.
II C VulgCont 1:19  Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit EST et NON, sed EST in illo fuit.
II C VulgCont 1:20  Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo EST: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
II C VulgCont 1:21  Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
II C VulgCont 1:22  qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
II C VulgCont 1:23  Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum:
II C VulgCont 1:24  non quia dominamur fidei vestæ, sed adiutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.