II CORINTHIANS
Chapter 4
II C | VulgClem | 4:1 | Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, | |
II C | VulgClem | 4:2 | sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. | |
II C | VulgClem | 4:4 | in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. | |
II C | VulgClem | 4:5 | Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum : | |
II C | VulgClem | 4:6 | quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. | |
II C | VulgClem | 4:7 | Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. | |
II C | VulgClem | 4:8 | In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur : | |
II C | VulgClem | 4:10 | semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. | |
II C | VulgClem | 4:11 | Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. | |
II C | VulgClem | 4:13 | Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur : | |
II C | VulgClem | 4:14 | scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. | |
II C | VulgClem | 4:15 | Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. | |
II C | VulgClem | 4:16 | Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. | |
II C | VulgClem | 4:17 | Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, | |