Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 23
II K VulgSist 23:1  Et renunciaverunt regi quod dixerat. Qui misit: et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Ierusalem.
II K VulgSist 23:2  Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda, universique qui habitabant in Ierusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini.
II K VulgSist 23:3  Stetitque rex super gradum: et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta eius, et testimonia, et ceremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis huius, quae scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.
II K VulgSist 23:4  Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et ianitoribus, ut proiicerent de templo Domini omnia vasa, quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae caeli: et combussit ea foris Ierusalem in Convalle cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
II K VulgSist 23:5  Et delevit aruspices, quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda, et in circuitu Ierusalem: et eos, qui adolebant incensum Baal, et Soli, et Lunae, et duodecim signis, et omni militiae caeli.
II K VulgSist 23:6  Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Ierusalem in Convalle cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et proiecit super sepulchra vulgi.
II K VulgSist 23:7  Destruxit quoque aediculas effeminatorum, quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
II K VulgSist 23:8  Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda: et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee: et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis.
II K VulgSist 23:9  Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Ierusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
II K VulgSist 23:10  Contaminavit quoque Topheth, quod est in Convalle filii Ennom: ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.
II K VulgSist 23:11  Abstulit quoque equos, quos dederant reges Iuda, Soli, in introitu templi Domini iuxta exedram Nathamelech eunuchi, qui erat in Pharurim: currus autem Solis combussit igni.
II K VulgSist 23:12  Altaria quoque, quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Iuda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex: et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in Torrentem cedron.
II K VulgSist 23:13  Excelsa quoque, quae erant in Ierusalem ad dexteram partem Montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israel Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.
II K VulgSist 23:14  Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
II K VulgSist 23:15  Insuper et altare, quod erat in Bethel, et excelsum, quod fecerat Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel: et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
II K VulgSist 23:16  Et conversus Iosias, vidit ibi sepulchra, quae erant in monte: misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini, quod locutus est vir Dei, qui praedixerat verba haec.
II K VulgSist 23:17  Et ait: Quis est titulus ille, quem video? Responderuntque ei cives urbis illius: Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Iuda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Bethel.
II K VulgSist 23:18  Et ait: Dimitte eum, nemo commoveat ossa eius. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae, qui venerat de Samaria.
II K VulgSist 23:19  Insuper et omnia fana excelsorum, quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abstulit Iosias: et fecit eis secundum omnia opera, quae fecerat in Bethel.
II K VulgSist 23:20  Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria: et combussit ossa humana super ea: reversusque est Ierusalem.
II K VulgSist 23:21  Et praecepit omni populo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis huius.
II K VulgSist 23:22  Nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum, qui iudicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Iuda,
II K VulgSist 23:23  sicut in octavo decimo anno regis Iosiae factum est Phase istud Domino in Ierusalem.
II K VulgSist 23:24  Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quae fuerant in terra Iuda et Ierusalem, abstulit Iosias: ut statueret verba legis, quae scripta sunt in Libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
II K VulgSist 23:25  Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.
II K VulgSist 23:26  Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam: propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses.
II K VulgSist 23:27  Dixit itaque Dominus: Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel: et proiiciam civitatem hanc, quam elegi Ierusalem, et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi.
II K VulgSist 23:28  Reliqua autem sermonum Iosiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda?
II K VulgSist 23:29  In diebus eius ascendit Pharao Nechao rex Aegypti, contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten: et abiit Iosias rex in occursum eius: et occisus est in Mageddo, cum vidisset eum.
II K VulgSist 23:30  Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo: et pertulerunt in Ierusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae: et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
II K VulgSist 23:31  Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Amital, filia Ieremiae, de Lobna.
II K VulgSist 23:32  Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quae fecerant patres eius.
II K VulgSist 23:33  Vinxitque eum Pharao Nechao in Reblath, quae est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem: et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri.
II K VulgSist 23:34  Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Iosiae pro Iosia patre eius: vertitque nomen eius Ioakim. porro Ioachaz tulit, et duxit in Aegyptum.
II K VulgSist 23:35  Argentum autem, et aurum dedit Ioakim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos, ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis: et unumquemque iuxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terrae: ut daret Pharaoni Nechao.
II K VulgSist 23:36  Vigintiquinque annorum erat Ioakim cum regnare coepisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.
II K VulgSist 23:37  Et fecit malum coram Domino iuxta omnia, quae fecerant patres eius.