II TIMOTHY
Chapter 4
II T | Vulgate | 4:1 | testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius | |
II T | Vulgate | 4:2 | praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina | |
II T | Vulgate | 4:3 | erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus | |
II T | Vulgate | 4:8 | in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius | |
II T | Vulgate | 4:10 | Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam | |
II T | Vulgate | 4:11 | Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium | |
II T | Vulgate | 4:13 | paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas | |
II T | Vulgate | 4:16 | in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur | |
II T | Vulgate | 4:17 | Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis | |
II T | Vulgate | 4:18 | liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen | |
II T | Vulgate | 4:21 | festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes | |