Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 49
Isai VulgHetz 49:1  Audite insulæ, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Isai VulgHetz 49:2  Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.
Isai VulgHetz 49:3  Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
Isai VulgHetz 49:4  Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo iudicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
Isai VulgHetz 49:5  Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
Isai VulgHetz 49:6  Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et fæces Israel convertendas: Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Isai VulgHetz 49:7  Hæc dicit Dominus redemptor Israel, sanctus eius, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel qui elegit te.
Isai VulgHetz 49:8  Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas:
Isai VulgHetz 49:9  ut diceres his, qui vincti sunt: Exite: et his, qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
Isai VulgHetz 49:10  Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Isai VulgHetz 49:11  Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
Isai VulgHetz 49:12  Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi.
Isai VulgHetz 49:13  Laudate cæli, et exulta terra, iubilate montes laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
Isai VulgHetz 49:14  Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
Isai VulgHetz 49:15  Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
Isai VulgHetz 49:16  Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper.
Isai VulgHetz 49:17  Venerunt structores tui: destruentes te, et dissipantes a te exibunt.
Isai VulgHetz 49:18  Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa.
Isai VulgHetz 49:19  Quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te.
Isai VulgHetz 49:20  Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
Isai VulgHetz 49:21  Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? ego destituta et sola: et isti ubi erant?
Isai VulgHetz 49:22  Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad Gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isai VulgHetz 49:23  Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum.
Isai VulgHetz 49:24  Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
Isai VulgHetz 49:25  Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui iudicaverunt te, ego iudicabo, et filios tuos ego salvabo.
Isai VulgHetz 49:26  Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob.