Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 62
Isai VulgSist 62:1  Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur.
Isai VulgSist 62:2  Et videbunt Gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit.
Isai VulgSist 62:3  Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Isai VulgSist 62:4  Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur.
Isai VulgSist 62:5  Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
Isai VulgSist 62:6  Super muros tuos Ierusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
Isai VulgSist 62:7  et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Ierusalem laudem in terra.
Isai VulgSist 62:8  Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti.
Isai VulgSist 62:9  Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
Isai VulgSist 62:10  Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad Populos.
Isai VulgSist 62:11  Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae, dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo.
Isai VulgSist 62:12  Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino. Tu autem vocaberis: Quaesita civitas, et non Derelicta.