JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 3
Jere | VulgClem | 3:1 | Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. | |
Jere | VulgClem | 3:2 | Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine : et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. | |
Jere | VulgClem | 3:3 | Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi ; noluisti erubescere. | |
Jere | VulgClem | 3:5 | numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem ? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. | |
Jere | VulgClem | 3:6 | Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi. | |
Jere | VulgClem | 3:7 | Et dixi, cum fecisset hæc omnia : Ad me revertere : et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda | |
Jere | VulgClem | 3:8 | quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii : et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa : | |
Jere | VulgClem | 3:9 | et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno : | |
Jere | VulgClem | 3:10 | et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus. | |
Jere | VulgClem | 3:11 | Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. | |
Jere | VulgClem | 3:12 | Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. | |
Jere | VulgClem | 3:13 | Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. | |
Jere | VulgClem | 3:14 | Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester : et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion. | |
Jere | VulgClem | 3:16 | Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra : Arca testamenti Domini : neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra. | |
Jere | VulgClem | 3:17 | In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini : et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi. | |
Jere | VulgClem | 3:18 | In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris. | |
Jere | VulgClem | 3:19 | Ego autem dixi : Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium ? Et dixi : Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. | |
Jere | VulgClem | 3:20 | Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus. | |
Jere | VulgClem | 3:21 | Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël : quoniam iniquam fecerunt viam suam ; obliti sunt Domini Dei sui. | |
Jere | VulgClem | 3:22 | Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te : tu enim es Dominus Deus noster. | |
Jere | VulgClem | 3:23 | Vere mendaces erant colles, et multitudo montium : vere in Domino Deo nostro salus Israël. | |
Jere | VulgClem | 3:24 | Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra : greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum. | |