Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JEREMIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 30
Jere VulgClem 30:1  Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
Jere VulgClem 30:2  Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
Jere VulgClem 30:3  Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
Jere VulgClem 30:4  Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
Jere VulgClem 30:5  Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.
Jere VulgClem 30:6  Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?
Jere VulgClem 30:7  Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
Jere VulgClem 30:8  Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :
Jere VulgClem 30:9  sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
Jere VulgClem 30:10  Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
Jere VulgClem 30:11  quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
Jere VulgClem 30:12  Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :
Jere VulgClem 30:13  non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.
Jere VulgClem 30:14  Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
Jere VulgClem 30:15  Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.
Jere VulgClem 30:16  Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
Jere VulgClem 30:17  Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : hæc est, quæ non habebat requirentem.
Jere VulgClem 30:18  Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :
Jere VulgClem 30:19  et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Jere VulgClem 30:20  Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
Jere VulgClem 30:21  Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
Jere VulgClem 30:22  et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
Jere VulgClem 30:23  Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.
Jere VulgClem 30:24  Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.