JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 48
Jere | VulgClem | 48:1 | Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. | |
Jere | VulgClem | 48:2 | Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. | |
Jere | VulgClem | 48:5 | Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. | |
Jere | VulgClem | 48:7 | pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. | |
Jere | VulgClem | 48:8 | Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus : | |
Jere | VulgClem | 48:9 | Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. | |
Jere | VulgClem | 48:10 | Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. | |
Jere | VulgClem | 48:11 | Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. | |
Jere | VulgClem | 48:12 | Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. | |
Jere | VulgClem | 48:13 | Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. | |
Jere | VulgClem | 48:15 | Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex : Dominus exercituum nomen ejus. | |
Jere | VulgClem | 48:17 | Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ? | |
Jere | VulgClem | 48:18 | Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te : dissipavit munitiones tuas. | |
Jere | VulgClem | 48:19 | In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ? | |
Jere | VulgClem | 48:20 | Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, | |
Jere | VulgClem | 48:21 | et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, | |
Jere | VulgClem | 48:24 | et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. | |
Jere | VulgClem | 48:26 | Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. | |
Jere | VulgClem | 48:27 | Fuit enim in derisum tibi Israël : quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. | |
Jere | VulgClem | 48:28 | Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. | |
Jere | VulgClem | 48:29 | Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. | |
Jere | VulgClem | 48:30 | Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. | |
Jere | VulgClem | 48:31 | Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes : | |
Jere | VulgClem | 48:32 | de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. | |
Jere | VulgClem | 48:33 | Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. | |
Jere | VulgClem | 48:34 | De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. | |
Jere | VulgClem | 48:35 | Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. | |
Jere | VulgClem | 48:36 | Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. | |
Jere | VulgClem | 48:37 | Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium : | |
Jere | VulgClem | 48:38 | super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. | |
Jere | VulgClem | 48:39 | Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. | |
Jere | VulgClem | 48:41 | Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, | |
Jere | VulgClem | 48:44 | Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. | |
Jere | VulgClem | 48:45 | In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. | |
Jere | VulgClem | 48:46 | Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. | |