JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 10
Jere | VulgClem | 10:2 | Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes, | |
Jere | VulgClem | 10:3 | quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia : | |
Jere | VulgClem | 10:4 | argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur : | |
Jere | VulgClem | 10:5 | in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. | |
Jere | VulgClem | 10:7 | Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. | |
Jere | VulgClem | 10:9 | Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa hæc. | |
Jere | VulgClem | 10:10 | Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. | |
Jere | VulgClem | 10:11 | Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! | |
Jere | VulgClem | 10:12 | Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos : | |
Jere | VulgClem | 10:13 | ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. | |
Jere | VulgClem | 10:14 | Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. | |
Jere | VulgClem | 10:16 | Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi. | |
Jere | VulgClem | 10:18 | quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. | |
Jere | VulgClem | 10:19 | Væ mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam. | |
Jere | VulgClem | 10:20 | Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. | |
Jere | VulgClem | 10:21 | Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. | |
Jere | VulgClem | 10:22 | Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. | |
Jere | VulgClem | 10:23 | Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. | |
Jere | VulgClem | 10:24 | Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. | |