Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOSHUA
Prev Up Next
Chapter 2
Josh VulgCont 2:1  Misit igitur Iosue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate Terram, urbemque Iericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
Josh VulgCont 2:2  Nunciatumque est regi Iericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent Terram.
Josh VulgCont 2:3  Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratores quippe sunt, et omnem Terram considerare venerunt.
Josh VulgCont 2:4  Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
Josh VulgCont 2:5  cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt: persequimini cito, et comprehendetis eos.
Josh VulgCont 2:6  Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ, operuitque eos stipula lini, quæ ibi erat.
Josh VulgCont 2:7  Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Iordanis: illisque egressis statim porta clausa est.
Josh VulgCont 2:8  Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait:
Josh VulgCont 2:9  Novi quod Dominus tradiderit vobis Terram: etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores Terræ.
Josh VulgCont 2:10  Audivimus quod siccaverit Dominus aquas Maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto: et quæ feceritis duobus Amorrhæorum regibus, qui erant trans Iordanem: Sehon et Og, quos interfecistis.
Josh VulgCont 2:11  Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum, et in terra deorsum.
Josh VulgCont 2:12  Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei: detisque mihi verum signum,
Josh VulgCont 2:13  ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quæ illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
Josh VulgCont 2:14  Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
Josh VulgCont 2:15  Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim eius hærebat muro.
Josh VulgCont 2:16  Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
Josh VulgCont 2:17  Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos:
Josh VulgCont 2:18  si ingredientibus nobis Terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos: et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
Josh VulgCont 2:19  Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
Josh VulgCont 2:20  Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos.
Josh VulgCont 2:21  Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
Josh VulgCont 2:22  Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quærentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
Josh VulgCont 2:23  Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte: et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun, narraveruntque ei omnia quæ acciderant sibi,
Josh VulgCont 2:24  atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.