Toggle notes
Chapter 1
Jude | Vulgate | 1:1 | Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis | |
Jude | Vulgate | 1:3 | carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei | |
Jude | Vulgate | 1:4 | subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes | |
Jude | Vulgate | 1:5 | commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit | |
Jude | Vulgate | 1:6 | angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit | |
Jude | Vulgate | 1:7 | sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes | |
Jude | Vulgate | 1:8 | similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant | |
Jude | Vulgate | 1:9 | cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus | |
Jude | Vulgate | 1:10 | hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur | |
Jude | Vulgate | 1:11 | vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt | |
Jude | Vulgate | 1:12 | hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae | |
Jude | Vulgate | 1:13 | fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est | |
Jude | Vulgate | 1:14 | prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis | |
Jude | Vulgate | 1:15 | facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii | |
Jude | Vulgate | 1:16 | hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa | |
Jude | Vulgate | 1:17 | vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi | |
Jude | Vulgate | 1:18 | quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum | |
Jude | Vulgate | 1:20 | vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes | |
Jude | Vulgate | 1:23 | illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam | |
Jude | Vulgate | 1:24 | ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione | |