NEHEMIAH
Chapter 4
Nehe | VulgSist | 4:1 | Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Iudaeos, | |
Nehe | VulgSist | 4:2 | et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num dimittent eos gentes? Num sacrificabunt, et complebunt in una die? Numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? | |
Nehe | VulgSist | 4:3 | Sed et Tobias Ammanites proximus eius, ait: Aedificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. | |
Nehe | VulgSist | 4:4 | Audi Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. | |
Nehe | VulgSist | 4:5 | Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes. | |
Nehe | VulgSist | 4:6 | Itaque aedificavimus murum, et coniunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum. | |
Nehe | VulgSist | 4:7 | Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Ierusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis. | |
Nehe | VulgSist | 4:8 | Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Ierusalem, et molirentur insidias. | |
Nehe | VulgSist | 4:9 | Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. | |
Nehe | VulgSist | 4:10 | Dixit autem Iudas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum. | |
Nehe | VulgSist | 4:11 | Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. | |
Nehe | VulgSist | 4:12 | Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos, | |
Nehe | VulgSist | 4:13 | statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. | |
Nehe | VulgSist | 4:14 | Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum. Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. | |
Nehe | VulgSist | 4:15 | Factum est autem, cum audissent inimici nostri nunciatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. | |
Nehe | VulgSist | 4:16 | Et factum est a die illa, media pars iuvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum, et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Iuda | |
Nehe | VulgSist | 4:17 | aedificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium: | |
Nehe | VulgSist | 4:18 | aedificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina iuxta me. | |
Nehe | VulgSist | 4:19 | Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero: | |
Nehe | VulgSist | 4:20 | in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis. | |
Nehe | VulgSist | 4:21 | Et nosipsi faciamus opus: et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra. | |
Nehe | VulgSist | 4:22 | In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Ierusalem, et sint vobis vices per noctem, et diem, ad operandum. | |