Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 12
Numb VulgCont 12:1  Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Æthiopissam,
Numb VulgCont 12:2  et dixerunt: Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus,
Numb VulgCont 12:3  (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra)
Numb VulgCont 12:4  statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi,
Numb VulgCont 12:5  descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
Numb VulgCont 12:6  dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
Numb VulgCont 12:7  At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est:
Numb VulgCont 12:8  ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Mosyi?
Numb VulgCont 12:10  nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
Numb VulgCont 12:11  ait ad Moysen: Obsecro domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
Numb VulgCont 12:12  ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod proiicitur de vulva matris suæ. Ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra.
Numb VulgCont 12:13  Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
Numb VulgCont 12:14  Cui respondit Dominus: Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
Numb VulgCont 12:15  Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.