Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Numb VulgHetz 17:2  Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgæ suæ.
Numb VulgHetz 17:3  nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
Numb VulgHetz 17:4  ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
Numb VulgHetz 17:5  quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.
Numb VulgHetz 17:6  Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
Numb VulgHetz 17:7  Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:
Numb VulgHetz 17:8  sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Numb VulgHetz 17:9  Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.
Numb VulgHetz 17:10  Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
Numb VulgHetz 17:12  Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
Numb VulgHetz 17:13  quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?