PHILIPPIANS
Chapter 3
Phil | VulgSist | 3:1 | De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. | |
Phil | VulgSist | 3:3 | Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes, | |
Phil | VulgSist | 3:4 | quamquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, | |
Phil | VulgSist | 3:5 | circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, | |
Phil | VulgSist | 3:6 | secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela: | |
Phil | VulgSist | 3:8 | Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, | |
Phil | VulgSist | 3:9 | et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide | |
Phil | VulgSist | 3:10 | ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius: | |
Phil | VulgSist | 3:12 | non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. | |
Phil | VulgSist | 3:13 | Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens meipsum, | |
Phil | VulgSist | 3:15 | Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. | |
Phil | VulgSist | 3:17 | Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. | |
Phil | VulgSist | 3:18 | Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: | |
Phil | VulgSist | 3:19 | quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. | |
Phil | VulgSist | 3:20 | Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, | |