PHILIPPIANS
Chapter 4
Phil | VulgSist | 4:1 | Itaque fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, charissimi: | |
Phil | VulgSist | 4:3 | Etiam rogo et te germane compar, adiuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. | |
Phil | VulgSist | 4:6 | Nihil soliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. | |
Phil | VulgSist | 4:7 | Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu. | |
Phil | VulgSist | 4:8 | De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate. | |
Phil | VulgSist | 4:9 | Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum. | |
Phil | VulgSist | 4:10 | Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. | |
Phil | VulgSist | 4:11 | Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. | |
Phil | VulgSist | 4:12 | Scio et humiliari, scio et abundare: (ubique et in omnibus institutus sum) et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. | |
Phil | VulgSist | 4:15 | Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: | |
Phil | VulgSist | 4:18 | Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. | |
Phil | VulgSist | 4:19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. | |
Phil | VulgSist | 4:22 | Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. | |