Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PHILIPPIANS
1 2 3 4
Prev Up Next
Chapter 1
Phil VulgSist 1:1  Paulus, et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis, et diaconibus.
Phil VulgSist 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Phil VulgSist 1:4  semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
Phil VulgSist 1:5  super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
Phil VulgSist 1:6  confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu.
Phil VulgSist 1:7  sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
Phil VulgSist 1:8  Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi.
Phil VulgSist 1:9  Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in omni scientia, et in omni sensu:
Phil VulgSist 1:10  ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
Phil VulgSist 1:11  repleti fructu iustitiae per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
Phil VulgSist 1:12  Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
Phil VulgSist 1:13  ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus,
Phil VulgSist 1:14  ut plures e fratribus in Domino confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
Phil VulgSist 1:15  Quidam quidem et propter invidiam, et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant:
Phil VulgSist 1:16  quidam ex charitate: scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
Phil VulgSist 1:17  Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
Phil VulgSist 1:18  Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
Phil VulgSist 1:19  Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Phil VulgSist 1:20  secundum expectationem, et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
Phil VulgSist 1:22  Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
Phil VulgSist 1:23  Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
Phil VulgSist 1:24  permanere autem in carne, necessarium propter vos.
Phil VulgSist 1:25  Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
Phil VulgSist 1:26  ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
Phil VulgSist 1:27  Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
Phil VulgSist 1:28  et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
Phil VulgSist 1:29  quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
Phil VulgSist 1:30  idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.