REVELATION OF JOHN
Chapter 1
Reve | VulgSist | 1:1 | Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per Angelum suum servo suo Ioanni, | |
Reve | VulgSist | 1:2 | qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. | |
Reve | VulgSist | 1:3 | Beatus, qui legit, et audit verba prophetiae huius: et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est. | |
Reve | VulgSist | 1:4 | Ioannes septem Ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt: | |
Reve | VulgSist | 1:5 | et a Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, | |
Reve | VulgSist | 1:6 | et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. | |
Reve | VulgSist | 1:7 | Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae: Etiam: Amen. | |
Reve | VulgSist | 1:8 | Ego sum alpha, et omega, principium, et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens. | |
Reve | VulgSist | 1:9 | Ego Ioannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno et patientia in Christo Iesu: fui in insula, quae appellatur Patmos propter verbum Dei, et testimonium Iesu: | |
Reve | VulgSist | 1:11 | dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem Ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae: | |
Reve | VulgSist | 1:12 | Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: Et conversus vidi septem candelabra aurea: | |
Reve | VulgSist | 1:13 | et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis, vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea: | |
Reve | VulgSist | 1:14 | caput autem eius, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi eius tamquam flamma ignis, | |
Reve | VulgSist | 1:15 | et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum: | |
Reve | VulgSist | 1:16 | et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore eius gladius utraque parte acutus exibat: et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. | |
Reve | VulgSist | 1:17 | Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus, | |
Reve | VulgSist | 1:18 | et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis, et inferni. | |