REVELATION OF JOHN
Chapter 2
Reve | VulgHetz | 2:1 | Angelo Ephesi Ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: | |
Reve | VulgHetz | 2:2 | Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt Apostolos esse, et non sunt: et invenisti eos mendaces: | |
Reve | VulgHetz | 2:5 | Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac. sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris. | |
Reve | VulgHetz | 2:7 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in Paradiso Dei mei. | |
Reve | VulgHetz | 2:8 | Et Angelo Smyrnæ Ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit: | |
Reve | VulgHetz | 2:9 | Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Iudæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga satanæ. | |
Reve | VulgHetz | 2:10 | Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. | |
Reve | VulgHetz | 2:11 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. | |
Reve | VulgHetz | 2:12 | Et Angelo Pergami Ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam: | |
Reve | VulgHetz | 2:13 | Scio ubi habitas, ubi sedes est satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi satanas habitat. | |
Reve | VulgHetz | 2:14 | Sed habeo adversus te pauca: quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari: | |
Reve | VulgHetz | 2:16 | Similiter pœnitentiam age: si quo minus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei. | |
Reve | VulgHetz | 2:17 | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. | |
Reve | VulgHetz | 2:18 | Et Angelo Thyatiræ Ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes eius similes aurichalco: | |
Reve | VulgHetz | 2:19 | Novi opera tua, et fidem, et charitatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus. | |
Reve | VulgHetz | 2:20 | Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Iezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. | |
Reve | VulgHetz | 2:21 | Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua. | |
Reve | VulgHetz | 2:22 | Ecce mittam eam in lectum: et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint. | |
Reve | VulgHetz | 2:23 | et filios eius interficiam in morte, et scient omnes Ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico, | |
Reve | VulgHetz | 2:24 | et ceteris qui Thyatiræ estis: Quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus: | |
Reve | VulgHetz | 2:26 | Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super Gentes, | |