ACTS
Chapter 6
Acts | Vulgate | 6:1 | in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum | |
Acts | Vulgate | 6:2 | convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis | |
Acts | Vulgate | 6:3 | considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus | |
Acts | Vulgate | 6:5 | et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum | |
Acts | Vulgate | 6:7 | et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei | |
Acts | Vulgate | 6:8 | Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo | |
Acts | Vulgate | 6:9 | surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | |
Acts | Vulgate | 6:11 | tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum | |
Acts | Vulgate | 6:12 | commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium | |
Acts | Vulgate | 6:13 | et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem | |
Acts | Vulgate | 6:14 | audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses | |