Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Acts Vulgate 7:1  dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
Acts Vulgate 7:2  qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
Acts Vulgate 7:3  et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
Acts Vulgate 7:4  tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
Acts Vulgate 7:5  et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
Acts Vulgate 7:6  locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
Acts Vulgate 7:7  et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
Acts Vulgate 7:8  et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
Acts Vulgate 7:9  et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
Acts Vulgate 7:10  et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
Acts Vulgate 7:11  venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
Acts Vulgate 7:12  cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
Acts Vulgate 7:13  et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
Acts Vulgate 7:14  mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
Acts Vulgate 7:15  et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
Acts Vulgate 7:16  et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
Acts Vulgate 7:17  cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
Acts Vulgate 7:18  quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
Acts Vulgate 7:19  hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
Acts Vulgate 7:20  eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
Acts Vulgate 7:21  exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
Acts Vulgate 7:22  et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
Acts Vulgate 7:23  cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
Acts Vulgate 7:24  et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
Acts Vulgate 7:25  existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
Acts Vulgate 7:26  sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
Acts Vulgate 7:27  qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
Acts Vulgate 7:28  numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
Acts Vulgate 7:29  fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
Acts Vulgate 7:30  et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
Acts Vulgate 7:31  Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
Acts Vulgate 7:32  ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
Acts Vulgate 7:33  dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
Acts Vulgate 7:34  videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
Acts Vulgate 7:35  hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
Acts Vulgate 7:36  hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
Acts Vulgate 7:37  hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
Acts Vulgate 7:38  hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
Acts Vulgate 7:39  cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
Acts Vulgate 7:40  dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
Acts Vulgate 7:41  et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
Acts Vulgate 7:42  convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
Acts Vulgate 7:43  et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
Acts Vulgate 7:44  tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
Acts Vulgate 7:45  quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
Acts Vulgate 7:46  qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
Acts Vulgate 7:48  sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
Acts Vulgate 7:49  caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
Acts Vulgate 7:51  dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
Acts Vulgate 7:52  quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
Acts Vulgate 7:53  qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
Acts Vulgate 7:54  audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
Acts Vulgate 7:55  cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
Acts Vulgate 7:56  exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
Acts Vulgate 7:57  et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
Acts Vulgate 7:58  et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
Acts Vulgate 7:59  positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius