ACTS
Chapter 17
Acts | Vulgate | 17:1 | cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum | |
Acts | Vulgate | 17:2 | secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis | |
Acts | Vulgate | 17:3 | adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis | |
Acts | Vulgate | 17:4 | et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae | |
Acts | Vulgate | 17:5 | zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum | |
Acts | Vulgate | 17:6 | et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt | |
Acts | Vulgate | 17:7 | quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum | |
Acts | Vulgate | 17:10 | fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt | |
Acts | Vulgate | 17:11 | hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent | |
Acts | Vulgate | 17:12 | et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci | |
Acts | Vulgate | 17:13 | cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem | |
Acts | Vulgate | 17:14 | statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi | |
Acts | Vulgate | 17:15 | qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt | |
Acts | Vulgate | 17:16 | Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem | |
Acts | Vulgate | 17:17 | disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant | |
Acts | Vulgate | 17:18 | quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis | |
Acts | Vulgate | 17:19 | et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina | |
Acts | Vulgate | 17:20 | nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse | |
Acts | Vulgate | 17:21 | Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi | |
Acts | Vulgate | 17:22 | stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video | |
Acts | Vulgate | 17:23 | praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis | |
Acts | Vulgate | 17:24 | Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat | |
Acts | Vulgate | 17:25 | nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia | |
Acts | Vulgate | 17:26 | fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum | |
Acts | Vulgate | 17:27 | quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum | |
Acts | Vulgate | 17:28 | in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus | |
Acts | Vulgate | 17:29 | genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile | |
Acts | Vulgate | 17:30 | et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant | |
Acts | Vulgate | 17:31 | eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis | |
Acts | Vulgate | 17:32 | cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum | |