Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
Acts Vulgate 27:1  ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae
Acts Vulgate 27:2  ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense
Acts Vulgate 27:3  sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere
Acts Vulgate 27:4  et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii
Acts Vulgate 27:5  et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae
Acts Vulgate 27:6  et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam
Acts Vulgate 27:7  et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem
Acts Vulgate 27:8  et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa
Acts Vulgate 27:9  multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus
Acts Vulgate 27:10  dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio
Acts Vulgate 27:11  centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur
Acts Vulgate 27:12  et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum
Acts Vulgate 27:13  adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam
Acts Vulgate 27:14  non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo
Acts Vulgate 27:15  cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur
Acts Vulgate 27:16  insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham
Acts Vulgate 27:17  qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur
Acts Vulgate 27:18  valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt
Acts Vulgate 27:19  et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt
Acts Vulgate 27:20  neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae
Acts Vulgate 27:21  et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam
Acts Vulgate 27:22  et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis
Acts Vulgate 27:23  adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio
Acts Vulgate 27:24  dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum
Acts Vulgate 27:25  propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi
Acts Vulgate 27:27  sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem
Acts Vulgate 27:28  qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim
Acts Vulgate 27:29  timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri
Acts Vulgate 27:30  nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere
Acts Vulgate 27:31  dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis
Acts Vulgate 27:32  tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere
Acts Vulgate 27:33  et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes
Acts Vulgate 27:34  propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit
Acts Vulgate 27:35  et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare
Acts Vulgate 27:36  animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum
Acts Vulgate 27:37  eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex
Acts Vulgate 27:38  et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare
Acts Vulgate 27:39  cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem
Acts Vulgate 27:40  et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus
Acts Vulgate 27:41  et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris
Acts Vulgate 27:42  militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret
Acts Vulgate 27:43  centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire
Acts Vulgate 27:44  et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram