Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next
Chapter 18
Acts Vulgate 18:2  et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos
Acts Vulgate 18:3  et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis
Acts Vulgate 18:5  cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum
Acts Vulgate 18:6  contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam
Acts Vulgate 18:7  et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae
Acts Vulgate 18:8  Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur
Acts Vulgate 18:9  dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas
Acts Vulgate 18:10  propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate
Acts Vulgate 18:11  sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei
Acts Vulgate 18:12  Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal
Acts Vulgate 18:13  dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum
Acts Vulgate 18:14  incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem
Acts Vulgate 18:15  si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse
Acts Vulgate 18:17  adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat
Acts Vulgate 18:18  Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum
Acts Vulgate 18:19  devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis
Acts Vulgate 18:20  rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit
Acts Vulgate 18:21  sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso
Acts Vulgate 18:22  et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam
Acts Vulgate 18:23  et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos
Acts Vulgate 18:24  Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis
Acts Vulgate 18:25  hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis
Acts Vulgate 18:26  hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei
Acts Vulgate 18:27  cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant
Acts Vulgate 18:28  vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum