ACTS
Chapter 8
Acts | Vulgate | 8:1 | facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos | |
Acts | Vulgate | 8:3 | Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam | |
Acts | Vulgate | 8:6 | intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat | |
Acts | Vulgate | 8:7 | multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt | |
Acts | Vulgate | 8:9 | vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum | |
Acts | Vulgate | 8:10 | cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna | |
Acts | Vulgate | 8:12 | cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres | |
Acts | Vulgate | 8:13 | tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur | |
Acts | Vulgate | 8:14 | cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem | |
Acts | Vulgate | 8:16 | nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu | |
Acts | Vulgate | 8:18 | cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam | |
Acts | Vulgate | 8:19 | dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum | |
Acts | Vulgate | 8:20 | pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri | |
Acts | Vulgate | 8:21 | non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo | |
Acts | Vulgate | 8:22 | paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui | |
Acts | Vulgate | 8:24 | respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis | |
Acts | Vulgate | 8:25 | et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant | |
Acts | Vulgate | 8:26 | angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta | |
Acts | Vulgate | 8:27 | et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem | |
Acts | Vulgate | 8:30 | adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis | |
Acts | Vulgate | 8:31 | qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum | |
Acts | Vulgate | 8:32 | locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum | |
Acts | Vulgate | 8:33 | in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius | |
Acts | Vulgate | 8:34 | respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo | |
Acts | Vulgate | 8:35 | aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum | |
Acts | Vulgate | 8:36 | et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari | |
Acts | Vulgate | 8:38 | et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum | |
Acts | Vulgate | 8:39 | cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens | |