ACTS
Chapter 11
Acts | Vulgate | 11:1 | audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei | |
Acts | Vulgate | 11:2 | cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione | |
Acts | Vulgate | 11:5 | ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me | |
Acts | Vulgate | 11:6 | in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli | |
Acts | Vulgate | 11:8 | dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum | |
Acts | Vulgate | 11:11 | et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me | |
Acts | Vulgate | 11:12 | dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri | |
Acts | Vulgate | 11:13 | narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus | |
Acts | Vulgate | 11:15 | cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio | |
Acts | Vulgate | 11:16 | recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto | |
Acts | Vulgate | 11:17 | si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum | |
Acts | Vulgate | 11:18 | his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit | |
Acts | Vulgate | 11:19 | et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis | |
Acts | Vulgate | 11:20 | erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum | |
Acts | Vulgate | 11:21 | et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum | |
Acts | Vulgate | 11:22 | pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam | |
Acts | Vulgate | 11:23 | qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino | |
Acts | Vulgate | 11:24 | quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino | |
Acts | Vulgate | 11:25 | profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam | |
Acts | Vulgate | 11:26 | et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani | |
Acts | Vulgate | 11:28 | et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio | |
Acts | Vulgate | 11:29 | discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus | |