ACTS
Chapter 16
Acts | Vulgate | 16:1 | pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili | |
Acts | Vulgate | 16:3 | hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset | |
Acts | Vulgate | 16:4 | cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis | |
Acts | Vulgate | 16:6 | transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia | |
Acts | Vulgate | 16:7 | cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu | |
Acts | Vulgate | 16:9 | et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos | |
Acts | Vulgate | 16:10 | ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis | |
Acts | Vulgate | 16:11 | navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim | |
Acts | Vulgate | 16:12 | et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes | |
Acts | Vulgate | 16:13 | die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant | |
Acts | Vulgate | 16:14 | et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo | |
Acts | Vulgate | 16:15 | cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos | |
Acts | Vulgate | 16:16 | factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando | |
Acts | Vulgate | 16:17 | haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis | |
Acts | Vulgate | 16:18 | hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora | |
Acts | Vulgate | 16:19 | videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes | |
Acts | Vulgate | 16:20 | et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei | |
Acts | Vulgate | 16:22 | et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi | |
Acts | Vulgate | 16:23 | et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos | |
Acts | Vulgate | 16:24 | qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno | |
Acts | Vulgate | 16:25 | media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant | |
Acts | Vulgate | 16:26 | subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt | |
Acts | Vulgate | 16:27 | expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos | |
Acts | Vulgate | 16:28 | clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus | |
Acts | Vulgate | 16:33 | et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo | |
Acts | Vulgate | 16:34 | cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo | |
Acts | Vulgate | 16:35 | et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos | |
Acts | Vulgate | 16:36 | nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace | |
Acts | Vulgate | 16:37 | Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant | |
Acts | Vulgate | 16:38 | et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent | |