ACTS
Chapter 20
Acts | Vulgate | 20:1 | postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam | |
Acts | Vulgate | 20:2 | cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam | |
Acts | Vulgate | 20:3 | ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam | |
Acts | Vulgate | 20:4 | comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus | |
Acts | Vulgate | 20:6 | nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem | |
Acts | Vulgate | 20:7 | in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem | |
Acts | Vulgate | 20:9 | sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus | |
Acts | Vulgate | 20:10 | ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est | |
Acts | Vulgate | 20:11 | ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est | |
Acts | Vulgate | 20:13 | nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus | |
Acts | Vulgate | 20:15 | et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum | |
Acts | Vulgate | 20:16 | proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis | |
Acts | Vulgate | 20:18 | qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim | |
Acts | Vulgate | 20:19 | serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum | |
Acts | Vulgate | 20:20 | quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos | |
Acts | Vulgate | 20:21 | testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum | |
Acts | Vulgate | 20:22 | et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans | |
Acts | Vulgate | 20:23 | nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent | |
Acts | Vulgate | 20:24 | sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei | |
Acts | Vulgate | 20:25 | et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei | |
Acts | Vulgate | 20:28 | adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo | |
Acts | Vulgate | 20:29 | ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi | |
Acts | Vulgate | 20:30 | et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se | |
Acts | Vulgate | 20:31 | propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum | |
Acts | Vulgate | 20:32 | et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus | |
Acts | Vulgate | 20:34 | ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae | |
Acts | Vulgate | 20:35 | omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere | |
Acts | Vulgate | 20:37 | magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum | |