ACTS
Chapter 28
Acts | Vulgate | 28:1 | et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis | |
Acts | Vulgate | 28:3 | cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius | |
Acts | Vulgate | 28:4 | ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere | |
Acts | Vulgate | 28:6 | at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum | |
Acts | Vulgate | 28:7 | in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit | |
Acts | Vulgate | 28:8 | contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum | |
Acts | Vulgate | 28:10 | qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant | |
Acts | Vulgate | 28:11 | post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum | |
Acts | Vulgate | 28:13 | inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos | |
Acts | Vulgate | 28:14 | ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam | |
Acts | Vulgate | 28:15 | et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam | |
Acts | Vulgate | 28:16 | cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite | |
Acts | Vulgate | 28:17 | post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum | |
Acts | Vulgate | 28:18 | qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me | |
Acts | Vulgate | 28:19 | contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare | |
Acts | Vulgate | 28:20 | propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum | |
Acts | Vulgate | 28:21 | at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum | |
Acts | Vulgate | 28:22 | rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur | |
Acts | Vulgate | 28:23 | cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam | |
Acts | Vulgate | 28:25 | cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros | |
Acts | Vulgate | 28:26 | dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis | |
Acts | Vulgate | 28:27 | incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos | |
Acts | Vulgate | 28:28 | notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient | |
Acts | Vulgate | 28:30 | mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum | |