Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Deut VulgCont 20:1  Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et maiorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de Terra Ægypti.
Deut VulgCont 20:2  Appropinquante autem iam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum:
Deut VulgCont 20:3  Audi Israel, vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:
Deut VulgCont 20:4  quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.
Deut VulgCont 20:5  Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo, qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? Vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.
Deut VulgCont 20:6  Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? Vadat, et revertatur in domum suam: ne forte moriatur in bello, et alius homo eius fungatur officio.
Deut VulgCont 20:7  Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? Vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
Deut VulgCont 20:8  His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? Vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
Deut VulgCont 20:9  Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit.
Deut VulgCont 20:10  Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.
Deut VulgCont 20:11  Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
Deut VulgCont 20:12  Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam.
Deut VulgCont 20:13  Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore gladii,
Deut VulgCont 20:14  absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.
Deut VulgCont 20:15  Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.
Deut VulgCont 20:16  De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere:
Deut VulgCont 20:17  sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Iebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus:
Deut VulgCont 20:18  ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis: et peccetis in Dominum Deum vestrum.
Deut VulgCont 20:19  Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.
Deut VulgCont 20:20  Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.