DEUTERONOMY
Chapter 24
Deut | VulgHetz | 24:1 | Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. | |
Deut | VulgHetz | 24:3 | et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit: | |
Deut | VulgHetz | 24:4 | non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias Terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. | |
Deut | VulgHetz | 24:5 | Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua. | |
Deut | VulgHetz | 24:6 | Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. | |
Deut | VulgHetz | 24:7 | Si deprehensus fuerit homo solicitans fratrem suum de filiis Israel, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. | |
Deut | VulgHetz | 24:8 | Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis iuxta id, quod præcepi eis, et imple sollicite. | |
Deut | VulgHetz | 24:9 | Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. | |
Deut | VulgHetz | 24:10 | Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum eius ut pignus auferas: | |
Deut | VulgHetz | 24:13 | sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo. | |
Deut | VulgHetz | 24:14 | Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: | |
Deut | VulgHetz | 24:15 | sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. | |
Deut | VulgHetz | 24:16 | Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. | |
Deut | VulgHetz | 24:17 | Non pervertes iudicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. | |
Deut | VulgHetz | 24:18 | Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. | |
Deut | VulgHetz | 24:19 | Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. | |
Deut | VulgHetz | 24:20 | Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. | |
Deut | VulgHetz | 24:21 | Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ. | |