Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ECCLESIASTES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Eccl Vulgate 10:1  muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
Eccl Vulgate 10:2  cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
Eccl Vulgate 10:3  sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
Eccl Vulgate 10:4  si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
Eccl Vulgate 10:5  est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
Eccl Vulgate 10:6  positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
Eccl Vulgate 10:7  vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
Eccl Vulgate 10:8  qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
Eccl Vulgate 10:9  qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
Eccl Vulgate 10:10  si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
Eccl Vulgate 10:11  si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
Eccl Vulgate 10:12  verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
Eccl Vulgate 10:13  initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
Eccl Vulgate 10:14  stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
Eccl Vulgate 10:15  labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
Eccl Vulgate 10:16  vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
Eccl Vulgate 10:17  beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
Eccl Vulgate 10:18  in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
Eccl Vulgate 10:19  in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
Eccl Vulgate 10:20  in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam