EPHESIANS
Chapter 2
Ephe | VulgSist | 2:2 | in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, | |
Ephe | VulgSist | 2:3 | in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri: | |
Ephe | VulgSist | 2:4 | Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, | |
Ephe | VulgSist | 2:5 | et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati) | |
Ephe | VulgSist | 2:7 | ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. | |
Ephe | VulgSist | 2:10 | Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. | |
Ephe | VulgSist | 2:11 | Propter quod memores estote, quod aliquando vos eratis Gentes in carne, qui dicebamini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne, manu facta: | |
Ephe | VulgSist | 2:12 | qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. | |
Ephe | VulgSist | 2:13 | Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. | |
Ephe | VulgSist | 2:14 | Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua: | |
Ephe | VulgSist | 2:15 | legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, | |
Ephe | VulgSist | 2:16 | et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. | |
Ephe | VulgSist | 2:17 | Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. | |
Ephe | VulgSist | 2:19 | Ergo iam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, | |
Ephe | VulgSist | 2:20 | superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: | |