EPHESIANS
Chapter 1
Ephe | VulgSist | 1:1 | Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu. | |
Ephe | VulgSist | 1:3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, | |
Ephe | VulgSist | 1:4 | sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. | |
Ephe | VulgSist | 1:5 | Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, | |
Ephe | VulgSist | 1:7 | In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius, | |
Ephe | VulgSist | 1:9 | ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, | |
Ephe | VulgSist | 1:10 | in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso: | |
Ephe | VulgSist | 1:11 | In quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: | |
Ephe | VulgSist | 1:13 | In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestrae) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, | |
Ephe | VulgSist | 1:14 | qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. | |
Ephe | VulgSist | 1:15 | Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, | |
Ephe | VulgSist | 1:17 | ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater, gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione eius: | |
Ephe | VulgSist | 1:18 | illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, | |
Ephe | VulgSist | 1:19 | et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius, | |
Ephe | VulgSist | 1:20 | quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus: | |
Ephe | VulgSist | 1:21 | supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. | |