Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next
Chapter 3
Ephe VulgHetz 3:1  Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus,
Ephe VulgHetz 3:2  si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis:
Ephe VulgHetz 3:3  quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi:
Ephe VulgHetz 3:4  prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
Ephe VulgHetz 3:5  quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu,
Ephe VulgHetz 3:6  Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium:
Ephe VulgHetz 3:7  Cuius factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Ephe VulgHetz 3:8  Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, In Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
Ephe VulgHetz 3:9  et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit.
Ephe VulgHetz 3:10  ut innotescat principatibus, et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
Ephe VulgHetz 3:11  secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro:
Ephe VulgHetz 3:12  In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius.
Ephe VulgHetz 3:13  Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
Ephe VulgHetz 3:14  Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi,
Ephe VulgHetz 3:15  ex quo omnis paternitas in cælis, et in terra nominatur,
Ephe VulgHetz 3:16  ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
Ephe VulgHetz 3:17  Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati,
Ephe VulgHetz 3:18  ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
Ephe VulgHetz 3:19  scire etiam supereminentem scientiæ charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Ephe VulgHetz 3:20  Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis:
Ephe VulgHetz 3:21  Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.