Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EPHESIANS
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Ephe VulgHetz 6:1  Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim iustum est.
Ephe VulgHetz 6:2  Honora patrem tuum, et matrem tuam. quod est mandatum primum in promissione:
Ephe VulgHetz 6:3  ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
Ephe VulgHetz 6:4  Et vos patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina, et correptione Domini.
Ephe VulgHetz 6:5  Servi obedite dominis carnalibus cum timore, et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
Ephe VulgHetz 6:6  non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
Ephe VulgHetz 6:7  cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
Ephe VulgHetz 6:8  scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Ephe VulgHetz 6:9  Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum, et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
Ephe VulgHetz 6:10  De cetero fratres confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius.
Ephe VulgHetz 6:11  Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Ephe VulgHetz 6:12  quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
Ephe VulgHetz 6:13  Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
Ephe VulgHetz 6:14  State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiæ,
Ephe VulgHetz 6:15  et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis:
Ephe VulgHetz 6:16  in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
Ephe VulgHetz 6:17  et galeam salutis assumite: et gladium spiritus (quod est verbum Dei)
Ephe VulgHetz 6:18  per omnem orationem, et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis:
Ephe VulgHetz 6:19  et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
Ephe VulgHetz 6:20  pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
Ephe VulgHetz 6:21  Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam: omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater, et fidelis minister in Domino:
Ephe VulgHetz 6:22  quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Ephe VulgHetz 6:23  Pax fratribus, et charitas cum fide a Deo Patre, et Domino Iesu Christo.
Ephe VulgHetz 6:24  Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen.