Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Esth VulgSist 16:1  Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostrae iussioni obediunt, salutem dicit.
Esth VulgSist 16:2  Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam:
Esth VulgSist 16:3  et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias.
Esth VulgSist 16:4  Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
Esth VulgSist 16:5  Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
Esth VulgSist 16:6  dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt.
Esth VulgSist 16:7  Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his, quae geruntur quotidie, quo modo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
Esth VulgSist 16:9  Nec putare debetis, si diversa iubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam.
Esth VulgSist 16:10  Et ut manifestius quod dicimus, intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est:
Esth VulgSist 16:11  et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus:
Esth VulgSist 16:12  qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
Esth VulgSist 16:13  Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem:
Esth VulgSist 16:14  hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
Esth VulgSist 16:15  Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus,
Esth VulgSist 16:16  et filios altissimi et maximi, semperque viventis Dei, cuius beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.
Esth VulgSist 16:17  Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
Esth VulgSist 16:18  Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
Esth VulgSist 16:19  Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis.
Esth VulgSist 16:20  Quibus debetis esse adminiculo, ut eos, qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
Esth VulgSist 16:21  hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium.
Esth VulgSist 16:22  Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur,
Esth VulgSist 16:23  omnes, qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem: qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
Esth VulgSist 16:24  Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae.