Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 13
I Ch VulgSist 13:1  Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
I Ch VulgSist 13:2  et ait ad omnem coetum Israel: Si placet vobis: a Domino Deo nostro egreditur sermo, quem loquor: mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israel, et ad Sacerdotes, et Levitas, qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
I Ch VulgSist 13:3  et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul.
I Ch VulgSist 13:4  Et respondit universa multitudo ut ita fieret: placuerat enim sermo omni populo.
I Ch VulgSist 13:5  Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti, usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
I Ch VulgSist 13:6  Et ascendit David, et omnis vir Israel ad collem Cariathiarim, qui est in Iuda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius.
I Ch VulgSist 13:7  Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater eius minabant plaustrum.
I Ch VulgSist 13:8  Porro David, et universus Israel ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
I Ch VulgSist 13:9  Cum autem pervenisset ad Aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
I Ch VulgSist 13:10  Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam: et mortuus est ibi coram Domino.
I Ch VulgSist 13:11  Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum: Divisio Ozae usque in praesentem diem.
I Ch VulgSist 13:12  Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quo modo possum ad me introducere arcam Dei?
I Ch VulgSist 13:13  Et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in Civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei.
I Ch VulgSist 13:14  Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui eius, et omnibus quae habebat.