Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
I Co VulgHetz 6:1  Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, iudicari apud iniquos, et non apud sanctos?
I Co VulgHetz 6:2  An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis?
I Co VulgHetz 6:3  Nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis sæcularia?
I Co VulgHetz 6:4  Sæcularia igitur iudicia si habueritis: contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum.
I Co VulgHetz 6:5  Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
I Co VulgHetz 6:6  Sed frater cum fratre iudicio contendit: et hoc apud infideles?
I Co VulgHetz 6:7  Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos. Quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
I Co VulgHetz 6:8  Sed vos iniuriam facitis, et fraudatis: et hoc fratribus.
I Co VulgHetz 6:9  An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
I Co VulgHetz 6:10  neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
I Co VulgHetz 6:11  Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
I Co VulgHetz 6:12  Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: Omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
I Co VulgHetz 6:13  Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet: corpus autem non fornicationi, sed Domino: et Dominus corpori.
I Co VulgHetz 6:14  Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.
I Co VulgHetz 6:15  Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit.
I Co VulgHetz 6:16  An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
I Co VulgHetz 6:18  Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
I Co VulgHetz 6:19  An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
I Co VulgHetz 6:20  Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.