I JOHN
Chapter 3
I Jo | VulgCont | 3:1 | Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. | |
I Jo | VulgCont | 3:2 | Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. | |
I Jo | VulgCont | 3:5 | Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. | |
I Jo | VulgCont | 3:6 | Omnis, qui in eo manet, non peccat: et omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. | |
I Jo | VulgCont | 3:7 | Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est: sicut et ille iustus est. | |
I Jo | VulgCont | 3:8 | Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. | |
I Jo | VulgCont | 3:9 | Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. | |
I Jo | VulgCont | 3:10 | In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est iustus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: | |
I Jo | VulgCont | 3:12 | Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant: fratris autem eius, iusta. | |
I Jo | VulgCont | 3:14 | Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: | |
I Jo | VulgCont | 3:15 | omnis, qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. | |
I Jo | VulgCont | 3:16 | In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. | |
I Jo | VulgCont | 3:17 | Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo charitas Dei manet in eo? | |
I Jo | VulgCont | 3:19 | in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu eius suadebimus corda nostra. | |
I Jo | VulgCont | 3:20 | Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: maior est Deus corde nostro, et novit omnia. | |
I Jo | VulgCont | 3:22 | et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata eius custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. | |
I Jo | VulgCont | 3:23 | Et hoc est mandatum eius: Ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. | |