I KINGS
Chapter 12
I Ki | VulgClem | 12:1 | Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem. | |
I Ki | VulgClem | 12:2 | At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto. | |
I Ki | VulgClem | 12:3 | Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes : | |
I Ki | VulgClem | 12:4 | Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi. | |
I Ki | VulgClem | 12:5 | Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus, | |
I Ki | VulgClem | 12:6 | iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ? | |
I Ki | VulgClem | 12:7 | Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus. | |
I Ki | VulgClem | 12:8 | Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi, | |
I Ki | VulgClem | 12:9 | dixitque ad eos : Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ? | |
I Ki | VulgClem | 12:10 | Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes : Pater tuus aggravavit jugum nostrum : tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. | |
I Ki | VulgClem | 12:11 | Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. | |
I Ki | VulgClem | 12:12 | Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Revertimini ad me die tertia. | |
I Ki | VulgClem | 12:14 | et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus. | |
I Ki | VulgClem | 12:15 | Et non acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat. | |
I Ki | VulgClem | 12:16 | Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Quæ nobis pars in David ? vel quæ hæreditas in filio Isai ? vade in tabernacula tua, Israël : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua. | |
I Ki | VulgClem | 12:17 | Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam. | |
I Ki | VulgClem | 12:18 | Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem : | |
I Ki | VulgClem | 12:20 | Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam. | |
I Ki | VulgClem | 12:21 | Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis. | |
I Ki | VulgClem | 12:23 | Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens : | |
I Ki | VulgClem | 12:24 | Hæc dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus. | |
I Ki | VulgClem | 12:25 | Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde ædificavit Phanuel. | |
I Ki | VulgClem | 12:27 | si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. | |
I Ki | VulgClem | 12:28 | Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. | |
I Ki | VulgClem | 12:30 | et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan. | |
I Ki | VulgClem | 12:31 | Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. | |
I Ki | VulgClem | 12:32 | Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat. | |