Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
I Ki VulgClem 15:1  Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
I Ki VulgClem 15:2  Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
I Ki VulgClem 15:3  Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
I Ki VulgClem 15:4  Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :
I Ki VulgClem 15:5  eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
I Ki VulgClem 15:6  Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitæ ejus.
I Ki VulgClem 15:7  Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque prælium inter Abiam et inter Jeroboam.
I Ki VulgClem 15:8  Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
I Ki VulgClem 15:9  In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,
I Ki VulgClem 15:10  et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
I Ki VulgClem 15:11  Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :
I Ki VulgClem 15:12  et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quæ fecerant patres ejus.
I Ki VulgClem 15:13  Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron :
I Ki VulgClem 15:14  excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis :
I Ki VulgClem 15:15  et intulit ea quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.
I Ki VulgClem 15:16  Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum.
I Ki VulgClem 15:17  Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.
I Ki VulgClem 15:18  Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens :
I Ki VulgClem 15:19  Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias fœdus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.
I Ki VulgClem 15:20  Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.
I Ki VulgClem 15:21  Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.
I Ki VulgClem 15:22  Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus ædificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.
I Ki VulgClem 15:23  Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines ejus, et cuncta quæ fecit, et civitates quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.
I Ki VulgClem 15:24  Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
I Ki VulgClem 15:25  Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.
I Ki VulgClem 15:26  Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
I Ki VulgClem 15:27  Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.
I Ki VulgClem 15:28  Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
I Ki VulgClem 15:29  Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,
I Ki VulgClem 15:30  propter peccata Jeroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.
I Ki VulgClem 15:31  Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
I Ki VulgClem 15:32  Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
I Ki VulgClem 15:33  Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiæ super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.
I Ki VulgClem 15:34  Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.