Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
I Ki VulgClem 17:1  Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.
I Ki VulgClem 17:3  Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
I Ki VulgClem 17:4  et ibi de torrente bibes : corvisque præcepi ut pascant te ibi.
I Ki VulgClem 17:5  Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
I Ki VulgClem 17:6  Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
I Ki VulgClem 17:7  Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram.
I Ki VulgClem 17:9  Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi : præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
I Ki VulgClem 17:10  Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam.
I Ki VulgClem 17:11  Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
I Ki VulgClem 17:12  Quæ respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
I Ki VulgClem 17:13  Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea.
I Ki VulgClem 17:14  Hæc autem dicit Dominus Deus Israël : Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
I Ki VulgClem 17:15  Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ : et comedit ipse, et illa, et domus ejus : et ex illa die
I Ki VulgClem 17:16  hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliæ.
I Ki VulgClem 17:17  Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
I Ki VulgClem 17:18  Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum ?
I Ki VulgClem 17:19  Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
I Ki VulgClem 17:20  Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus ?
I Ki VulgClem 17:21  Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
I Ki VulgClem 17:22  Et exaudivit Dominus vocem Eliæ : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
I Ki VulgClem 17:23  Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi : En vivit filius tuus.
I Ki VulgClem 17:24  Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.