I KINGS
Chapter 20
I Ki | VulgClem | 20:1 | Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam. | |
I Ki | VulgClem | 20:3 | ait : Hæc dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuæ, et filii tui optimi, mei sunt. | |
I Ki | VulgClem | 20:4 | Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. | |
I Ki | VulgClem | 20:5 | Revertentesque nuntii, dixerunt : Hæc dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi. | |
I Ki | VulgClem | 20:6 | Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent. | |
I Ki | VulgClem | 20:7 | Vocavit autem rex Israël omnes seniores terræ, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui. | |
I Ki | VulgClem | 20:8 | Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi. | |
I Ki | VulgClem | 20:9 | Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quæ misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem rem facere non possum. | |
I Ki | VulgClem | 20:10 | Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. | |
I Ki | VulgClem | 20:11 | Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus æque ut discinctus. | |
I Ki | VulgClem | 20:12 | Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis : et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam. | |
I Ki | VulgClem | 20:13 | Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Hæc dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. | |
I Ki | VulgClem | 20:14 | Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Hæc dicit Dominus : Per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet præliari ? Et ille dixit : Tu. | |
I Ki | VulgClem | 20:15 | Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia. | |
I Ki | VulgClem | 20:16 | Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant. | |
I Ki | VulgClem | 20:17 | Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad : qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria. | |
I Ki | VulgClem | 20:18 | Et ille ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : sive ut prælientur, vivos eos capite. | |
I Ki | VulgClem | 20:19 | Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur : | |
I Ki | VulgClem | 20:20 | et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. | |
I Ki | VulgClem | 20:21 | Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna. | |
I Ki | VulgClem | 20:22 | Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei : Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias : sequenti enim anno rex Syriæ ascendet contra te. | |
I Ki | VulgClem | 20:23 | Servi vero regis Syriæ dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos : sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. | |
I Ki | VulgClem | 20:24 | Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis : | |
I Ki | VulgClem | 20:25 | et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita. | |
I Ki | VulgClem | 20:26 | Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël. | |
I Ki | VulgClem | 20:27 | Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum : Syri autem repleverunt terram. | |
I Ki | VulgClem | 20:28 | (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël : Hæc dicit Dominus : Quia dixerunt Syri : Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium : dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.) | |
I Ki | VulgClem | 20:29 | Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una. | |
I Ki | VulgClem | 20:30 | Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem : et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum. | |
I Ki | VulgClem | 20:31 | Dixeruntque ei servi sui : Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint : ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël : forsitan salvabit animas nostras. | |
I Ki | VulgClem | 20:32 | Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad dicit : Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est. | |
I Ki | VulgClem | 20:33 | Quod acceperunt viri pro omine : et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt : Frater tuus Benadad. Et dixit eis : Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum. | |
I Ki | VulgClem | 20:34 | Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum. | |
I Ki | VulgClem | 20:35 | Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me. At ille noluit percutere. | |
I Ki | VulgClem | 20:36 | Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit. | |
I Ki | VulgClem | 20:37 | Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum : Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit. | |
I Ki | VulgClem | 20:38 | Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos. | |
I Ki | VulgClem | 20:39 | Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad præliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes. | |
I Ki | VulgClem | 20:40 | Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum : Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti. | |
I Ki | VulgClem | 20:41 | At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis. | |
I Ki | VulgClem | 20:42 | Qui ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus. | |