Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
I Ki VulgClem 10:1  Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus.
I Ki VulgClem 10:2  Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.
I Ki VulgClem 10:3  Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat : non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.
I Ki VulgClem 10:4  Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat,
I Ki VulgClem 10:5  et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini : non habebat ultra spiritum.
I Ki VulgClem 10:6  Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea
I Ki VulgClem 10:7  super sermonibus tuis, et super sapientia tua : et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit : major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
I Ki VulgClem 10:8  Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
I Ki VulgClem 10:9  Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
I Ki VulgClem 10:10  Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
I Ki VulgClem 10:11  (Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
I Ki VulgClem 10:12  Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)
I Ki VulgClem 10:13  Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
I Ki VulgClem 10:14  Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
I Ki VulgClem 10:15  excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.
I Ki VulgClem 10:16  Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
I Ki VulgClem 10:17  Et trecentas peltas ex auro probato : trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus Libani.
I Ki VulgClem 10:18  Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis,
I Ki VulgClem 10:19  qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda erat in parte posteriori : et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile : et duo leones stabant juxta manus singulas.
I Ki VulgClem 10:20  Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis.
I Ki VulgClem 10:21  Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
I Ki VulgClem 10:22  quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
I Ki VulgClem 10:23  Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia.
I Ki VulgClem 10:24  Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.
I Ki VulgClem 10:25  Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
I Ki VulgClem 10:26  Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem.
I Ki VulgClem 10:27  Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum : et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus.
I Ki VulgClem 10:28  Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
I Ki VulgClem 10:29  Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.