I KINGS
Chapter 17
I Ki | VulgCont | 17:1 | Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mea verba. | |
I Ki | VulgCont | 17:3 | Recede hinc, et vade contra Orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Iordanem, | |
I Ki | VulgCont | 17:5 | Abiit ergo, et fecit iuxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Iordanem. | |
I Ki | VulgCont | 17:6 | Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. | |
I Ki | VulgCont | 17:9 | Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te. | |
I Ki | VulgCont | 17:10 | Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam. | |
I Ki | VulgCont | 17:11 | Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum eius, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. | |
I Ki | VulgCont | 17:12 | Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur. | |
I Ki | VulgCont | 17:13 | Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea. | |
I Ki | VulgCont | 17:14 | Hæc autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ. | |
I Ki | VulgCont | 17:15 | Quæ abiit, et fecit iuxta verbum Eliæ: et comedit ipse, et illa, et domus eius: et ex illa die | |
I Ki | VulgCont | 17:16 | hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ. | |
I Ki | VulgCont | 17:17 | Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matris familias, et erat languor fortissimus ita ut non remaneret in eo halitus. | |
I Ki | VulgCont | 17:18 | Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum? | |
I Ki | VulgCont | 17:19 | Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu eius, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum. | |
I Ki | VulgCont | 17:20 | Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium eius? | |
I Ki | VulgCont | 17:21 | Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur obsecro anima pueri huius in viscera eius. | |
I Ki | VulgCont | 17:22 | Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit. | |
I Ki | VulgCont | 17:23 | Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus. | |